- CARRUS
- CARRUSinter impedimenta Gallorum, memoratur Iul. Caesari de Bello Gall. l. 8. c. 14. num. 1. Complurimis diebus iisdem in castris consumptis, quum propius accessisse legiones --- cognovissent: Duces Bellovacorum --- noctu dimittunt eos, quos aut aetate, aut viribus inseriores aut inermes habebant unaque reliqua impedimenta: quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit) oppressi luce, etc. Et de Bello Civ. l. 1. c. 51. num. 1. Venerant eo sagittarii ex Ruthenis; equites ex Gallia cum multis carris, magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo. His vallorum instar usos Helvetios idem memorat de Bello Gall. l. 1. c. 26. num. 3. Ad multam noctem etiam usque ad impedimenta pugnatum est: propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tel???coniciebant et nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant, nostrosque vulner abant. Quod Rhollicanus Germanice exponit ein Wagenburg. Vox Celtica est, et currum notat, unde Graecus Interpres ἅρμα reddit; hodieque Germanis in usu. At Carrum, in neter. Inquesta apud Puricellum in Monum. Ambrosianae Basilicae p. 1166. Dant lampades illas, quae ponuntur inplaustro sive carro, quod est in Choro. B. Mariae. Infra, Credo, quod Archiepiscopus dat ipsas lampades et oleum, et Canonici S. Georgii accendant vel accendere faciant ipsas lampades et volvant et volvere faciant ipsum Carrum: maioris candelabri in Templis suspensi species est, quod carri seu currus imaginem refert, dicta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.